- THAUMATOPOEI
- THAUMATOPOEIGraece Θαυματοπιοὶ, dicti sunt vulgo, qui periculosas, sed ludicras simul artes ostendunt, ac profitentur. Quales qpud Maternum firmicum, l. 8. c. 13. de Delphinooriente, in octava parte Capricorni, Petaminarii, Ephalmatores, Petauristarii, aut certe innatâ cursus agilitate perspicui: alibi Contopaectae; Funambulones, etc. de quibus hîc passim. at Thaumaturgus, Graece Θαυματουργὸς, cognomen Gregorio Neocaesar. Episcopo obtigit, quod non mitanda solum, ut priores; sed miracula, virtute divina, operatetur. Vide de illo suô locô, et Cl. Suicerum, Thes. Eccl. in hac voce, uti de Thaumaturgice, parte Mechanices, supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.